GEORGIUS cogn Dives

GEORGIUS cogn Dives
GEORGIUS cogn Dives
fil. Ludovici Bavariae Ducis, Landshutensis rami, Ingolstadiensem Academiam condidit, et lineam masculam Landshutanorum Principum finivit, A. C. 1503. Cum autem heredem filiam Elisaberham Ruperto Virtuoso, Philippi cogn. Ingenui, Electoris Palatini, filio nuptam scripsisset, bellum Bavaritum ortum, Palatinis damnosum, Bavaris autem, qui successionem impetravêre, non parum proficuum. Postquam cnim Rupertus oblatos ab Imp. duos trientes ditionum Georgii nomine tum dotis, tum praetensionum, quas ab antiquo adversus Bavaros habebant Palatini, respuisset, fiduciâ Bohemorum et Galliae Regis, mox a Maximiliano ipse cum Parre proscriptus, ab amicis desertus, acri praelio ad Ratisbonam victus, et ditionibus suis spoliatus est; Filiis tandem eius, parte aliquâ avitae hereditatis inter Nabum et Danubium, qui Neoburgensis Principatus, aliis Palatinatus iunior, dicitur, concessâ. Ex Fam. Saxonica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PHILIPPUS cogn. Ingenuus — PHILIPPUS cognomine Ingenuus Ludovici, cognomine Mansueti, Electoris, unicus filius, sub trtela patrui Friderici I. cognomine Victoriosi, a quo adoptatus, fuerat, adolevit, quô mortuô ipsi in Electoratu successit: habuitque ditionem, viris,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”